Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,[*]()admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque.[*]()Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare. Nec tamen antequam pestilens tempus anni, sive id fuit [*](capelle SAR. ) [*](praecedens Schneider: capraecedent S: capre cedent Aac. ) [*](quae incedit Lundström: quem cedit SAR. ) [*](procurret SAR. ) [*](optima SA1. ) [*](prosternatur SAR. ) [*](id autem accidere Lundström: id actim cedere S1: id aetum cedere Aa: id accidere S2. ) [*](contudimus S: contundimus AR. ) [*](saliendaque S: saltenda quae A1. )

v.2.p.284
hiemis, vertatur [*]()aestate, sive autumni,[*]()vere [*]()

mutetur. Cum vero [*]()singulae morbo [*]()laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus; nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant ὕδρωπα, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat humorem, tum factum vulnus pice liquida curetur.

Cum effetae [*]()loca genitalia tumebunt, aut secundae non responderat, defruti sextarius, vel cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur, et naturalia ceroto [*]()liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur.

Casei quoque faciendi non erit omittenda cura, utique longinquis regionibus, ubi mulctram 8 devehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet: si pingui et opimo, longiorem patitur 9 custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo. Nam requietum vel aqua mixtum 10 celeriter acorem concipit. Id plerumque cogi agni aut haedi coagulo; quamvis possit et agrestis 11 card ui 12 flore conduci, et seminibus cneci, nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius virentem saucies corticem.