Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

existant. Magister autem pecoris acer, durus, [*](constratu SAR. ) [*](qui SAR. ) [*](edorum SAc: odorum a. ) [*](tenue SAR. ) [*](bimae SA: bime ac. ) [*](fatigatae steriles S2: fatigata steriles S1: fatigata est exsteriles A. a Recently the reading bimae, instead of binae has been strongly urged on the basis of palaeography and the sense of the passage (Richter, Hermes LXXX. 215). )

v.2.p.282
strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella [*]()praecedens; [*]()subinde quae incedit,[*]()compesci debet, ne procurrat,[*]()sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.

Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis opimae 5 atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur.6 Id autem accidere 7 maxime solet ubertate pabuli. Quamobrem cum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus: nec tota die pascendae, sed mediis quattuor horis intra septa claudendae.

Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,[*]()admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora; vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque.[*]()Mox interposito spatio, conveniet olim gregem reparare. Nec tamen antequam pestilens tempus anni, sive id fuit [*](capelle SAR. ) [*](praecedens Schneider: capraecedent S: capre cedent Aac. ) [*](quae incedit Lundström: quem cedit SAR. ) [*](procurret SAR. ) [*](optima SA1. ) [*](prosternatur SAR. ) [*](id autem accidere Lundström: id actim cedere S1: id aetum cedere Aa: id accidere S2. ) [*](contudimus S: contundimus AR. ) [*](saliendaque S: saltenda quae A1. )

v.2.p.284
hiemis, vertatur [*]()aestate, sive autumni,[*]()vere [*]()