Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Est autem mensum [*]()septem satis habilis ad progenerandum:[*]()quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus [*]()alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis.
Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam [*]()parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.
Sed numerum huius generis maiorem, quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter commode stabulentur.[*]()Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior [*]()heims conceptum vitiat.[*]()Nec tamenn [*]()ea sola creat [*]()abortus,[*]()sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda. [*](mensum S2: mensuum S1A: mensium R. ) [*](progenerandum S: procerandum A1: procreandum R. ) [*](uberius SAR. ) [*](mutilam ed. pr.: milã S: mila A. ) [*](stabuleanter S1A1: stabulantur S2. ) [*](gelicidiosior Lundström: geliciorior S1: geliciodior S2: gelicior Aac. ) [*](vitiat S: fecit AR. ) [*](tamen S: tantum AB. ) [*](creat Aac.: creant Ald. ) [*](abortu S: abortat AR. )
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur. Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum [*]()eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur. Diligensque pastor quotidie stabulum converrit, nec patitur stercus aut humorem consistere lutumve fieri,