Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,[*]()plena et brevi cervice, flaccidis [*]()et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo. Nam et ipse tondetur Usum in castrorum ac miseris velamina nautis. [*](id factum S2: infactum S1ac. ) [*](obsident SAR. ) [*](lingua S2A1: longua S1: Unquam AR. ) [*](tertia SA1. ) [*](cupressi trita S: cum pressurita AR. ) [*](campestre R: campreste S1A. ) [*](alaternus S: alternus Aac. ) [*](crassis S: erasis AR. ) [*]( flaccidis ac: placcidis S1A1. )
Est autem mensum [*]()septem satis habilis ad progenerandum:[*]()quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus [*]()alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est. Itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis implendis.
Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsi-mus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam [*]()parabimus quieto caeli statu: nam procelloso atque imbrifero cornuta. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.