Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve [*]()detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam [*]()diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige [*]()Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.

Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri[*]()nequeunt, ut [*]()ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.[*]()Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae: