Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
in lacinias colonis [*]()distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si [*]()singulae.
Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur [*]()scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue [*](coloniis SAac. ) [*](illa si S: illas in Aac. ) [*](infestantur A2R: -atur S: infertur A1. a Vergil, Gecrg. III. 441 f. )
Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve [*]()detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam [*]()diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige [*]()Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri[*]()nequeunt, ut [*]()ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.[*]()Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae: