Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam ea mixtura palatum atque lingua,[*]()totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam [*]()partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita [*]()miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.
Et quoniam de oviarico satis dictum est, ad caprinum pecus nunc revertar. Id autem genus dumeta potius, quam campestrem 6 situm desiderat: asperisque etiam locis ac silvestribus optime pascitur. Nam nec rubos aversatur, nec vepribus offenditur, et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus, atque alaternus 7 cytisusque agrestis, nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt.