Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam [*]()vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si [*]()quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut [*]()eblanditur [*]()igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
Sed Aegyptiae gentis auctor [*]()memorabilis [*]()Bolus [*]()Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,[*]()sub nomine Democriti falso produntur, censet [*]()propter hanc pestem [*]()saepius ac diligenter [*]()ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem [*]()defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,[*]()resupinam obruamus, patiamurque super [*]()obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.
Bilis aestivo tempore non minima [*]()pernicies potione depellitur humanae veteris urinae, quae ipsa [*]()remedio est etiam pecori arcuato. At si molesta [*](pusulam Ac: pusillam a: pustulam S2. ) [*](si S: sie AR. ) [*](tactu suo velut Svennung: tactus volet ut (et o) SAc. ) [*](eblanditur S: et blanditur AR. ) [*](auctor S: auctore A: auctorem ac. ) [*](memorabilis S2: memorabis S1AR. ) [*](Bolus Reinesius: dolus SAR. ) [*](Χειρόκμητα Schneider: Χειορκίμητα S. ) [*](censet S: gens et AR. ) [*](pestem om. Aac. ) [*](ac diligenter S2: adliganter S1A. ) [*](scribom S1A. ) [*]( pusillosa S1AR. ) [*]( super S: sub AR. ) [*]( minima ed. pr.: nimia SAR. ) [*]( ipsa S: ipse AR. )
Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et [*]()quaedam tenuia [*]()taetri odoris excernit.[*]()Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena [*]()solvenda est. Suspiriose [*]()laborantibus auriculae ferro re-scindendae, mutandaeque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.