Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam [*]()vocant pastores: ea nisi compescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, universum gregem contagione prosternit, si [*]()quidem nec medica-mentorum nec ferri remedia patitur. Nam paene ad omnem tactum excandescit: sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo velut [*]()eblanditur [*]()igneam saevitiam, differens magis occidionem gregis, quam prohibens.
Sed Aegyptiae gentis auctor [*]()memorabilis [*]()Bolus [*]()Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece χειρόκμητα,[*]()sub nomine Democriti falso produntur, censet [*]()propter hanc pestem [*]()saepius ac diligenter [*]()ovium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale vitium deprehensum, confestim scrobem [*]()defodiamus in limine stabuli, et vivam pecudem, quae fuerit pusulosa,[*]()resupinam obruamus, patiamurque super [*]()obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur.