Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero [*]()punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,[*]()vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.

Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum [*]()vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato.

Ovem pulmonariam similiter ut suem curari convenit, inserta per auriculam, quam veterinarii consiliginem vocant: de ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus.[*]()Sed is [*]()morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod vaporibus omni quadrupedi largius bibendi potestas danda est.