Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem de-trahimus. Clodigo [*]()quoque dupliciter infestat [*]()ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur: seu cum idem locus [*](quadam SAR. ) [*](hac ipsa SA: hanc ipsam a: hac ipsam c. ) [*](singulis urnis eius Lundström ex cit. Palladii; singularis triti et picis eius S: singularis triti et picis A. ) [*](liquaminis A1. ) [*](fricti sali sestarios S1: frictis aliis extarios A1: fruti salis sextarios a. ) [*](lento S: lente AR. ) [*](mitti SA. ) [*](oportet SAR. ) [*](id quid S: id quod A1ac. ) [*](clodigo Svennung: Clodi S: eludi A1: cladi ac. ) [*](infestato SR. )
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero [*]()punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,[*]()vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.
Tuberculum, cui subest vermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne, dum amputatur, etiam, quod infra est, animal vulnere-mus: id enim cum sauciatur, venenatam saniem mittit, qua respersum [*]()vulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit: sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens sebum vulneri per ardentem tedam instillato.