Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [*]()maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica.
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus [*](si minus celestis S: si minusca et gustis A. ) [*](sub dio ed. pr.: subsidio SAR. ) [*](exhausta ed. pr.: excausa A1: exhausa S: exausta ac. ) [*](qua SAR. ) [*](quia remur esse S2: qui aremus res se S1: quiremus resse Aac. a Book VI. 6-19 and 30-35. )
in lacinias colonis [*]()distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si [*]()singulae.