Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia [*]()non quotidie procedit in pascua, sed maiorem [*]()domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.