Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plures autem in eiusmodi gregibus quam in hirtis masculos enutrirc oportet. Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,[*]()enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omni[*]()surculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen.

Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia [*]()non quotidie procedit in pascua, sed maiorem [*]()domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.

Nec tantum caeno aut stercore, sed [*](nates SA: nate ac. ) [*](expleverunt A2a: expleverint c: expluerunt SA1. ) [*](omnis SA. ) [*](quia addidi. ) [*]( maiorem ed. pr.: maioris SAac. )

v.2.p.260
exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur: quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub immotis praesepibus, aut mala tactu, Vipera delituit, caelumque exterrita fugit: Aut tecto assuetus coluber. Quare, ut idem iubet: cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice. Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,[*]()aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.

Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit: et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,[*]()sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine: succus excocti [*]()lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur,