Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Minimus agnis vendundis in hac pecude, nec ullus lactis reditus haberi potest. Nam et qui submovcri debent,[*]()paucissimos post dies quam editi sunt, immaturi fere [*](cunctantur a: cunctatur SAc. ) [*](separare SAR. ) [*](bestias A: bestius S. ) [*](si quid S: om. AR. ) [*](vilici Sa: vilicis Ac. ) [*](praebeat SAR. ) [*](debet SAac. )
Plures autem in eiusmodi gregibus quam in hirtis masculos enutrirc oportet. Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,[*]()enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omni[*]()surculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen.
Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia [*]()non quotidie procedit in pascua, sed maiorem [*]()domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.
Nec tantum caeno aut stercore, sed [*](nates SA: nate ac. ) [*](expleverunt A2a: expleverint c: expluerunt SA1. ) [*](omnis SA. ) [*](quia addidi. ) [*]( maiorem ed. pr.: maioris SAac. )
Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit: et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,[*]()sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine: succus excocti [*]()lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur,
eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,[*]()at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina [*]() [*](capillos S: capillus Aac. ) [*](detonseris c: detoderis S1: detonderis S2: detodoris A. ) [*](excocti S2: excoleti AR. ) [*](imbuitur A2R: inbitur S1: imbitur A1. ) [*](medicamina Ald.: media' SAR. a Galbanum was the resinous sap of an umbelliferous plant (Bubon galbanum) growing in Syria. )
Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [*]()maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica.