Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
fatiscit post annum septimum. Igitur, ut dixi, mercaberis [*]()oves intonsas.: [*]()variam et canam [*]()improbabis, quod sit incerti coloris. Maiorem trima dente [*]()minacem sterilem repudiabis. Eliges bimam vasti corporis, cervice [*]()prolixi villi, nec asperi, [*](naturali telo S: naturate loco A. ) [*](inire ac: ini SA. ) [*]( arietis a: arietes SA. ) [*](prohibet o: prohibita SA. ) [*](mercaberis ed. pr.: mercaveris S: mercaris Aac. ) [*](intonsas S: intonsis Aac. ) [*](calvamque Richter: et canam prior. edd. ) [*](trima dente ed. pr.: trime dentem SAac. ) [*](cervi et SAac. a See note on Book I. 1. 8. )
Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,[*]()ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.[*]()Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit [*]()vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;[*]()deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus [*]()vel culmis stabula constrata sint, quo purius [*]()et mollius incubent foetae, sintque illa [*]()mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.