Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia [*]()minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam [*]()tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta [*]()altaque [*]()maximam partem capitis a tempestate defendant.[*]()