Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hieme et vere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies arvis gelicidia detrahat. Nam pruinosa herba pecudi gravedinem [*]()creat, ventremque[*]()proluit. Quare etiam frigidis humi-disque temporibus anni semel die [*]()potestas aquae facienda est.

Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque [*]()propior [*]()quia[*]()silent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,[*]()aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem [*](ad om. SAac. ) [*](in pabula S: pabulo AR. ) [*](glaudigine S: glaudinem A. ) [*](ventem quae S1A1: ventrem S2. ) [*](die Ursinus: ei SA R. ) [*](-que add. ed. pr. ) [*](proprior SAR. ) [*](-que SAR. ) [*](recavet SAR. a Vergil, Georg. III, 336 f. b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior )

v.2.p.256
custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,[*]()neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari [*]()a ceteris sinat; ne fur, aut bestia [*]()hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.