Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut[*]()etiam pascua, quorum gratia [*]()non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut [*]()aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.