Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Satisque [*]()est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,[*]()pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,[*]()tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus [*]()villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant [*]()foris pasci.

De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut[*]()etiam pascua, quorum gratia [*]()non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut [*]()aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.

At contra penuriae [*](area SAac. ) [*](satisque S: statimque A1ac. ) [*](coeperint A: ceperunt S. ) [*](medimedicatum S: medicatum A. ) [*]( navalibus SA. ) [*](condiscant c: -at SAa. ) [*](aut S: ut Aac. ) [*](gratio S1A: ratio S2. ) [*](velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae. )

v.2.p.252
hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis. Aluntur autem commodissime repositis ulmeis vel ex fraxino[*]()frondibus, vel autumnali faeno, quod cordum vocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est, quam maturum.

Cytiso quoque et sativa vicia [*]()pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio [*]()possit praeberi: sed sicubi vilitas [*]()permittit,[*]()haud dubie [*]()sunt optima.