Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

nec committi debet, ut [*]()totus grex effetus [*]()senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves [*]()interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse [*]()

tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima [*]()non [*]()com- [*](et SAac. ) [*](ratione a: -em SA. ) [*](pastioni S: -e Aac. ) [*](minor ac: mino A: om. S. ) [*](quicumq; A. ) [*](ut S: om. Aac. ) [*](effectus Aac: effectu S. ) [*](eas oves Ald.: exe ovis S: ex eo vix Aac. ) [*](esse iS2: essem S1A. ) [*](validissimo SAac. ) [*](non Sa: anon A: anno c. )

v.2.p.248
prehendatur hieme, novaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, servare debebit, ne minori quadrimae, neve ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea: tum etiam quod ex vetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium [*]()

refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis [*]()pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando [*]()est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,[*]()quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.

Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum [*]()etiam eius diductum [*]()os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum [*]()est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo [*]()quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.