Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles vir callidissimus rerum naturae praecipit [*](inlutus S1A: inlotus .S2. ) [*](fructus S: om. Aac. ) [*](obnoxia S: obnoxium Aac. ) [*](admittit SAc: amittit a. ) [*](Parilibus S: paribus Aac. ) [*](matura S: mature Aac. ) [*](sin vero ed. pr.: sincera SAac. ) [*](probabilis SAac. ) [*](mensem vindemiam SAa: messem vindemiam c. ) [*](quia S: qui Aac. )

v.2.p.246
admissurae tempore observare siccis diebus halitus septentrionales, ut[*]()contra ventum gregem pascamus, et eum spectans admittatur pecus: at si feminae generandae sunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione [*]()matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter vel etiam sinister vinculo testiculos obligetur, in magnis gregibus operosum est.

Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni [*]()reservat; suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor [*]()percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque [*]()oportebit. Nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius:

nec committi debet, ut [*]()totus grex effetus [*]()senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves [*]()interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse [*]()