Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus. [*](edem S: eadem AR. ) [*](faciant R: faciunt SA. ) [*](ulcera S: 'ultra A: vulnera R. ) [*](anguinei R: sanguinei SA. ) [*](vehementior cedrino R: cedrino vehementer SA. )
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum [*]()mensam-que pretiosis [*]()dapibus opulentent; [*]()postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare [*]()de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.