Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris.

Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare [*]()conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus [*]()comprehensus [*]()et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.