Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant [*]()pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,[*]()farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido: nam fervens [*]()rabiem creat.
Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est: quae si teneris conceditur, carpit et corpus et vires [*]()animosque degenerat. Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuveniliter usque in annos decem progenerant: post id tempus ineundis feminis non videntur habiles, quoniam seniorum pigra soboles existit. Feminae concipiunt usque in annos novem, nec [*]()sunt utiles post decimum.
Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur,[*]()emitti non oportet, nisi ad matrem lusus ae lasciviae causa. Postea catenis per diem [*](debeat quare status om. SA. ) [*](celeritate bestiam R: celeriteratem bestii A1: celeriter autẽ bestii S. ) [*](consectandi ceteri R: consectam dicere SA. ) [*](sustineat SA. ) [*]( est R: et SA. ) [*](fervens R: nam ferventi S: non aferventi A. ) [*](veteres SA. ) [*](nec om. SA. ) [*](corroboretur SA. )
Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris.