Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.

Cum virilem partem unam ferro reseratam [*]()detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem [*]()patrisfamilias, non reticendum putavi.

Sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos: quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus [*]()impatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant.[*]()

De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [*](in om. SAR. ) [*](reseratam S: resecatam Aac. ) [*](regionem SA. ) [*](pecudibus R: om. SA. ) [*](consummant a: consumat SAc. ) [*](solertia R: sollerti SA1. a I.e. one testicle. b I.e. which may suggest superstitious fancies to his mind. )

v.2.p.306
pollicitus, de mutis custodibus loquar; quamquam canis falso dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta vociferatione bestiam vel furem praedicat, quam iste latratu? quis famulus amantior domini? quis fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor inveniri potest vigilantior? quis denique ultor aut vindex constantior? Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit. Eius autem parandi tuendique triplex ratio est.