Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed cum omni quadrupedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam vel ovem, sic et hoc animal bis [*]()ad aquam duci praecipimus: [*]()sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri: quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam ingluviem atque distentam pabulis alvum demerserit ac refrigeraverit: nec ulla re magis gaudet, quam rivis atque caenoso lacu volutari.
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt. Isque [*]()morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine: de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus.
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas [*]()magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema,
Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.Nam pecus inexsatiabile [*]()sues, dum dulcedinem pabuli consectantur supra modum, aestate splenis [*]()incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis [*]()et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur; quippe [*](bis -S2: vis S1A: om. R. ) [*](praecipimus R: precepimus SA. ) [*](isque ed. pr.: quiq; R: quisq; SlA. ) [*](ficitas A: sicitas S. ) [*](inexitiabiles bis SA2: inexitiaviles bis A1. ) [*](esbatae splenis SAac. ) [*](tramaricis R: tramaricus SA. )
Castrationis autem in1 hoc pecore duo tempora servantur, veris et autumni: et eius administrandae duplex ratio. Prima illa, quam iam tradidi-mus, cum duobus vulneribus impressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi. Altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam.
Cum virilem partem unam ferro reseratam [*]()detraxeris, per impressum vulnus scalpellum inserito, et mediam quasi cutem, quae intervenit duobus membris genitalibus, rescindito, atque uncis digitis alterum quoque testiculum educite: sic fiet una cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem [*]()patrisfamilias, non reticendum putavi.
De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadrupedum greges humana solertia 6 domi forisque curantur atque observantur, nisi fallor, satis accurate disserui. Nunc ut exordio priore sum [*](in om. SAR. ) [*](reseratam S: resecatam Aac. ) [*](regionem SA. ) [*](pecudibus R: om. SA. ) [*](consummant a: consumat SAc. ) [*](solertia R: sollerti SA1. a I.e. one testicle. b I.e. which may suggest superstitious fancies to his mind. )
Namque unum genus adversus hominum [*]()insidias eligitur, et id villam quaeque iuncta sunt villae custodit. At alterum [*]()propcllendis iniuriis hominum ac ferarum; et id observat domi stabulum, foris pecora pascentia. Tertium venandi gratia comparatur; idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
De villatico [*]()igitur et pastorali dicendum est: nam venaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius; isque magis eligatur albus [*](post hominum add. et ferarum R. ) [*](laterum S1A1. ) [*](villatigo S: vit latigo A1. )
Villaticus, qui hominum maleficiis opponitur, sive luce clara fur advenit,[*]()terribilior niger conspicitur: sive noctu,[*]()ne conspicitur quidem propter umbrae similitudinem, quamobrem tectus tenebris canis tutiorem accessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut brevis, capite tam magno, ut corporis videatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris vel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo villosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda brevi, vestigiorum articulis [*]()et unguibus amplissimis, qui Graece δράκεσ appellantur. Hic erit villatici canis status praecipue laudandus.