Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
non minima pondera vehiculo trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat: --- tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris [*]()labor. Quare omne [*]()rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere [*]()in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.