Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quasi [*]()sit agricolae contrarium pastoris propositum: cum ille quam maxime subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum e terra speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
Sed in his tam [*]()discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio: quoniam et pabulum e [*]()fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et [*]()copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.
Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum [*]()ita armentorum adiutorio colatur.[*]()Unde etiam iumenta et armenta nomina a re [*]()traxere, quod [*](qua SA1. ) [*](in hia tam R: in ista SA1. ) [*](ex Lundström: et SA1: e A2: est c. ) [*](ex usu est et Schneider: exueste S: exuestet AR. ) [*](hominum S: omnium AR. ) [*](adiutorio colatur Schneider: adiuratorio colatur S adiurator inculator A: adiurator inculatur A2. ) [*](nomina a re Lundström: nominare S: nom are A. )