Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Remedio sunt cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque [*]()ponderis vetustissimus caseus.[*]()Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur: nec desint lentisci myrtique [*]()et oleastri cacumina. Viridis alvus [*]()corpus ac vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit bos potione per triduum,