Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur; [*]()deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem. [*](lupini a: om. SAR. ) [*](multo SAR. ) [*](deterunt S: dederunt AR. ) [*](rutamque pinsitam Lundström: putaque vinitam SA. ) [*](vitibus SA: vitis ac. ) [*](est S: sed AR. ) [*](adspergunt SA. )
Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem. Sus aegra pestilentiam facere [*]()valet. Quae cum in gregem [*]()incidit, confestim mutandus [*]()est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.