Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Multi caulibus vitis [*]()albae et valvulis ervi bubus medentur: nonnulli pellem serpentis obtritam cum vino miscent. Est [*]()etiam remedio eum dulci vino tritum serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla. Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis recreant vires.
Maxime tamen habetur salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur; [*]()deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem. [*](lupini a: om. SAR. ) [*](multo SAR. ) [*](deterunt S: dederunt AR. ) [*](rutamque pinsitam Lundström: putaque vinitam SA. ) [*](vitibus SA: vitis ac. ) [*](est S: sed AR. ) [*](adspergunt SA. )
Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari: nam ea res aut alvum movet, aut1 frequenter 2 febrem. Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc 3 quod decidit 4 immixtum pabulo, bubus affert necem. Sus aegra pestilentiam facere [*]()valet. Quae cum in gregem [*]()incidit, confestim mutandus [*]()est caeli status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui contagione ceteros labefaciat.
Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestifcri morbi, et exquisitis remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti [*]()ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.
Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum portione aequa per triduum cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam remedium cognovimus radiculae, quam pastores consiliginem vocant. Ea in Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris. Laeva [*](meta ut SAR. ) [*](frequenter Lundström: frequen (sequ. vae. sp.) SAR. ) [*](haec 5: hcc A: hoc c. ) [*](desidit SA: decidit ac. ) [*](facere S2: face S1AR. ) [*](grege SAR. ) [*](mutandus S: mutatus AR. ) [*](fricti S: defruti AR. )