Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus [*]()genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea [*]()optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti [*]()praebet ubera. Sic nutritus [*]()admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero [*]()conversatus [*]()equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.[*]()Atque id ipsum si concedatur,[*]()vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.