Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.

Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [*]()concuti atque excitari, vegetioremque factum marem [*]()feminae iniungi, ut tacita quadam [*]()vi semina ipsa principiis [*]()agilioribus figurentur.