Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam [*]()deducas ad aquam. Tum demum speculata [*]()deformitatem suam, pristinae imaginis abolet [*]()memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie praecipienda sunt iis [*]()quibus mularum greges curae est submittere.

In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem: quorum si alter alteri 9 non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur.