Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen, et sulfur,[*]()et veratrum [*]()pici liquidae axungiae-que vetere [*]()mixta pari pondere incoquuntur, atque [*](diebus add. Lundström. ) [*](scabiei est Lundström: scabies SAR. ) [*](pabulo SA1R: papulae A2. ) [*](herbe SAR. ) [*](candentis SAR. ) [*](cedro S: cedre AR. ) [*](sulpure S1A: sulphure S2R. ) [*](veratro SAR. ) [*](veteri B: veterio SA. )
Muscas quoque vulnera infestantes sum-movebimus pice et oleo vel unguine infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur: vel cum fossili4 sale trita sepiae testa, vel semine agrestis 5 pastinacae pinsito et per linteum super oculos expresso.
Omnisque dolor oculorum in-unctione succi plantaginis cum melle acapno,[*]()vel si id non est, utique thymino celeriter levatur. Non-nunquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.