Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore postea[*]()cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto [*]()melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent, bilemque omnem deducunt.

Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum [*]()liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque [*]()lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere[*]()manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti [*]()faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.

Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet. Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, [*](adivitis S1A1: adiutus R: adibitis S2. ) [*](posite acunila S: posita ea AR. ) [*](decoctos SA: -a R. ) [*](anum S2a: annũ S1: annui A. ) [*](in qua SAR. ) [*](insero SA. ) [*](aceti S: cum aceto AR. )

v.2.p.208
sextarius aquae calidae in eandem mensuram lentis miscetur, et faucibus infunditur; similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum cum olei hemina compluribus diebus [*]()infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis praebitis.

Impetigines et quicquid scabiei est [*]()aceto et alumine defricantur. Nonnunquam, si haec permanent, paribus ponderibus mixtis nitro et scisso alumine cum aceto linuntur. Papulae [*]()ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur radices agrestis hederae,[*]()sulfurque et pix liquida cum alumine. Eo medicamine praedicta vitia curantur.

Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi est, nisi celeriter succurritur: quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.