Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Capitis dolorem indicant lacrimae, quae profluunt, auresque flaceidae; et cervix cum capite aggravata, et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones [*]()cibi ad iusta perducatur.

Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,[*]()medio fere in utroque crure [*]()venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotum[*]()fasciis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis [*]()sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, et [*]()hordeo abstineatur exiguo faeno dato.

Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mixtus cum olei [*](foramini S: -a AR. ) [*](manat urina S: maturina AR. ) [*](exiguas potiones S: exigua potione (portione A2) A1. ) [*](demiserit S: diAR. ) [*](crure A2c: cruore SA1R. ) [*](admotum A2R: -am SA1. ) [*](locis om. AR. ) [*](et om. AR. )

v.2.p.206
hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet: sic paulatim firmioribus cibis adhibitis [*]()ad iusta per-

ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore postea[*]()cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto [*]()melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent, bilemque omnem deducunt.

Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum [*]()liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque [*]()lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere[*]()manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti [*]()faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.