Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur. Sed et vini potio danda [*](annum om. AR. ) [*](et inferiores S: om. AR. ) [*](satis SAR. a I.e. it should only contest after a year's training. )

v.2.p.202
est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.[*]()Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt: ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas.[*]()Paleae vero equis stantibus substernendae.[*]()Multum autem refert robur corporis ac pedum [*]()conservare.[*]()Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.

Quod facile evitabimus,[*]()si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit [*]()humus, et paleae superiectae.[*]()

Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnunquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si, cum diu steterint, subito ad cursum extimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,[*]()caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.