Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Novembri mense ac Deccmbri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est: plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; vel si nihil horum est, per se faeni pondo quadraginta.
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent: quae utraque5 custodiuntur large dato per triduum medicamento, quod com- [*](maturuit SAR. ) [*](iuniperus R: -erius S: imperius A. ) [*](cibos S: cibus AR. ) [*](adhibeatur S2: adhibetur S1: adiuvetur AR. ) [*](utroque SAR. )