Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque eadem sunt cibaria. Martio et Aprili debet ad faeni pondus adici, qua terra proscinditur: sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab idibus tamen mensis Aprilis usque in idus [*](armenta S: armento AR. ) [*](eae S: ea AR. ) [*](paleas S: paleis AR. ) [*](pabulatoribus SAR. ) [*](vis om. SAR. ) [*](proventus S: pro ventu A. ) [*](vilitatem R: vilitem SA. )

v.2.p.140
Iunias viride pabulum recte secatur: potest etiam in calend. Iulias frigidioribus locis idem praestari: a quo tempore in calend. Novemb. tota aestate et deinde autumno satientur fronde; quae tamen non ante est utilis, quam cum maturaverit[*]()vel imbribus vel assiduis roribus: probaturque maxime ulmea,