Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant,

Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).

Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem [*]()pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.[*]()Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,