Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus. Itaque moderandum est, ut bene concoquant: aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur. Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus partibus hyssopi permixta. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi necare animalia.
Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro facere, sed fissa 1 ferula comprimere testiculos, et paulatim confringere. Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenerae sine vulnere.
Nam, ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur. Idque facere vere [*]()vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad machinam deligare: deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis [*]() [*](fissa S: ipsa AR. ) [*](vere S: om. AR. ) [*](angustis S: angustiis Aac. a Herba Santonica according to Pliny (N.H. XXVII. § 28) was a kind of absinthium or wormwood found in the territory of the Santoni in the province of Aquitania: the name of the town of Saintes in the department of Charentes Inférieure is derived from this tribe. b Described in Chapter XIX above. )