Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles reddat nimia corporis obesitas; [*](numerumque SAR. ) [*](stabularii ed. pr.: stabularum SAR. ) [*](is S: his AR. ) [*](quam Ald.: eum SAR. ) [*](illi ed. pr.: illa SAR. ) [*](effecti A1: effeti SA2. ) [*](edant ed. pr.: edat SAR. ) [*](-que post marem AR: quae S. ) [*](patitur SAR. ) [*](ferre SA: fere ac. )
v.2.p.184
et tauris adicitur, quo fortius ineant. Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit: quoniam si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si laeva, feminam. Id tamen [*]()verum esse non aliter apparet, quam si post unum coitum forda non admittit taurum: