Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ex eis,3 qui quadrimis minores sunt maioresque quam 4 duodecim annorum, prohibentur admissura: illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur; hi, quia senio sunt effeti.6 Mense Iulio feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo vere adultis iam pabulis edant.[*]()Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem [*]()patiuntur.[*]()Atque in id fere [*]()quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.