Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, [*](frutetis ed. pr.: fructibus SAR. ) [*](curetis SAR: caretis ed. pr. ) [*](pascitur,1 add. Schneider. ) [*](pluvios SAR: fluvios a. ) [*](lacus R: lacu SA. ) [*](pluvialis SAR: fluvialis a. ) [*](sit SAR. ) [*](incensis sentibus duris et Lundström: dentis durib; S: dentibus duribus A1: dentibus duris R: sentibus duris, ed. pr.: incensis aridis Palladium, IX. 4. )
v.2.p.182
saepta repetere consuescat. Hic enim recognosci grex poterit, numerusque [*]()constare si velut ex militari disciplina intra stabularii [*]()castra manserint. Sed non eadem in tauros exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.