Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Rursus minores bimis iniri non oportet. Si ante tamen conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent, ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.

Sed et curandum est omnibus annis aeque ac in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae; quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt. Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat;