Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Verum ista sic agenda praecipimus, si veteranum [*]()pecus non aderit; alioqui[*]()expeditior tutiorque ratio [*](os et Lundström ex cit. Pallada: eo sed S: eo sub AB. ) [*](gulam Palladius: singula SAR. ) [*](contundunt Ald.: condant SAR. ) [*](Curanda SAa: Curandum c. ) [*](subacta SAR. ) [*](veranum SA. ) [*](alioqui Lundström: adeoque SAR. a Which it must become used to later. b These instructions occur in Book II. 2. 22 ff. )
Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres iungantur, per [*]()hanc machinationem consequemur, ut etiam contumaces boves gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos veteranos iungitur, aratroque iniecto terram moliri [*]()cogitur, nulla est imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio inhibetur: seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur: seu conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur: propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.