Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sin autem placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum licebit producere, et docere per mille passus composite [*]()ac sine pavore ambulare: cum domum reduxeris,[*]()arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.
Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant: uteris quoque et sub femina manum subicere, ne ad eius modi tactum postmodum pavescant, et ut ricini [*]() [*](contulerint SA. ) [*](composite R: conposita SA. ) [*](preduxeris S1: proAR. ) [*](riclini SA. )
Post haec diductis malis educito linguam, totumque os et[*]()palatum sale defricato, libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam [*]()demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito: nam per haec blandimenta triduo fere mansucscunt, iugumque quarto die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur: interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
Post eiusmodi experimenta vacuo plaustrum subiungendi, et paulatim longius cum oneribus producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident, neve adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant.[*]()Quemadmodum autem bubulcus in arando bovem instituat, primo praecepi volumine. Curandum [*]()ne in domitura bos calce aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caventur, nunquam eiusmodi vitia quamvis subacto [*]()eximi poterunt.