Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sin autem placidi et quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum licebit producere, et docere per mille passus composite [*]()ac sine pavore ambulare: cum domum reduxeris,[*]()arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a atere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem discant odorari.

Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant: uteris quoque et sub femina manum subicere, ne ad eius modi tactum postmodum pavescant, et ut ricini [*]() [*](contulerint SA. ) [*](composite R: conposita SA. ) [*](preduxeris S1: proAR. ) [*](riclini SA. )

v.2.p.130
qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a latere domitor stare debet, ne calce contingi possit.